- LANIATUS aut avium aut canum
- LANIATUS aut avium aut canumParthorum sepultura, apud Iustin. l. 41. c. 3. Qui inhumanus humandi mos, ut multa alia, ad eos a Persis defluxit. Ita enim de his Herod. οὐ πρότερον θάπτεται ἀνδρὸς Πέρσεω ὁ νέκυς, πρὶν ἀν ὑπ᾿ ὄρνιθος ἢ κυνὸς ἑλκυςθῇ. Et quidem de avibus constat, claravitque hic mos ad extrema usque tempora; uti patet ex Procopio Pers, l. 1. Agathia l. 2. Aliis. Vide quoque Ioh. Kirchmann. Append. ad l. de funeribus Rom. c. 2. C. Barthium Adversar. l. 49. c. 10. et quae dicta retro, in voce Ahori. De canibus, an verum sit, non adeo liquet. Hyrcanorum proprium fuisse hunc morem, ex Vett. scriptis notum. Voss. ad Iustin. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.